771. Qui memoriae solum indulget, seu talibus studiis, quae memoriae sunt, seu aliis {1} solum memoriae causa, tunc [is] homo in altera vita perparum intelligit quid veritas spiritualis, minus coelestis, permanet in suis ideis particularibus, quae quasi callum formant {2}, quo cerebrum ejus, tanquam osse, seu cranio cinctum est, quod callosum prius excutiendum est, antequam penetrare possit veritas, et cognitiones spirituales et coelestes aliquem locum habere possunt; talis callus aegre dissipatur, et quidem cum dolore, fortassis si aliter, per multum temporis, debet quasi mollescere, tale mihi per plurem experientiam ostensum est, et toties miratus repraesentationem calli. @1 ms. alia$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. format$