796. De excitatione eorum quae sunt in memoria hominis, a spiritibus
Mirabile mihi obvenit saepius, quomodo spiritus excitare possint e memoria hominis, ea quae convenientia sunt, et quidem ex tempore, in quacunque occasione, quod inde fit, quia correspondet eorum cupiditati, quae latenter sic agit in memoriam.