801. Quod fines disponant homines inde constare potest, quod in finibus hominis, qui utplurimum sunt amores, consistat vita ejus, suntque fines simul ejus quasi anima, et talis fit ejus anima; nam anima hominis modo spectat fines, estque complexus finium, sic homo sibi format animam in vita corporis, quae est ejus indoles et instinctus.