Spiritual Experiences (Odhner) n. 805

Previous Number Next Number See English 

805. Quidam nihil aliud cogitavit et loquutus est, quam aliquid ingeniosum in vocibus seu verbis, quicquid obvenit flectit eo, ut aliquid in voce aliqua ingeniosum elucesceret, miratus sum quis is esset, quia ab aliis spiritibus non distingui potuit, nisi per terminationes ejus loquelae et cogitationum in similia; sed instructus sum, quod ii tales sint, qui in vita corporis nihil aliud pro fine habuerunt, quam studia quae tractant particularia, et ea amaverint, sicut critica, variantes lectiones autorum classicorum, scripturae sacrae, qui dictionaria modo amaverant concinnare, qui in vita communi nihil prius amaverant, quam elegantiam verborum, et aequivoca, seu lusus verborum. Ostensum mihi est qualis ejus seu eorum vita esset, erat talis ut nihil quasi vitae eis inesse appercipere potuissem, sed quasi voces, et vix quicquam praeter {1} voces. Imo usque praesenti erant animo, potuerunt multum loqui, usque inhaesit cogitatio singulis dictis, et ex similibus concinnabatur loquela, quae similis erat nulli vitae, sed quasi res, cui nihil nisi paucissima vita inesset, sed usque non erat malus, quia non potuit habere extensionem cogitatione, sed erat coarctatio communis ad aliquod praecipuum in verbis, tum quoque ad singulas notulas loquelae, inde apparuit non similis vitae, sed sicut artificiosum quoddam sculptile loqueretur. @1 ms. praeterr$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church