Spiritual Experiences (Odhner) n. 815

Previous Number Next Number See English 

815. De ingressu primo animarum in alteram vitam

Ut primum animae in alteram vitam veniunt, tunc inter societates spirituum bonorum, utplurimum recipiuntur, nisi tales fuerint, ut contrariam vitam egerint, seu prorsus mali fuerint; in quibus bonum et justum, ac {1} simile, ii a societatibus spirituum bonorum recipiuntur, et ab iis praestantur omnia officia, imo eo usque ut introducantur in coelum, seu in consortia angelorum, sed solum coelum et ejus felicitatem et gloriam monstrandi gratia, postmodum vero remittuntur in pristinum statum, et sic examinantur et clam et manifeste a spiritibus quales sunt, ita vel dissociantur, vel associantur secundum eorum tunc probatam indolem. @1 ms. aut ac$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church