Spiritual Experiences (Odhner) n. 822

Previous Number Next Number See English 

822. Quod similiter per alios homines quamvis id ignorant id mihi patere potest a pluribus, quae mihi contigerant antequam loquutus sum cum spiritibus, sique reflecterem super singula tunc, in iis satis confirmarer, et confirmare {1} omnes possem, per solam experientiam; quamvis etiam similiter per spiritus, et per mille alios modos fiat, quae nobis non cognita sunt, ideo non dubitandum, quin omnipotentia Domini est. @1 sic J.F.I. Tafel ms. confirmarem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church