828. Sunt etiam qui cuticulas referunt
Sunt spiritus qui etiam tunicas exteriores hominis referunt, sed cum iis non loquutus sum {1}, modo ab iis percipiebam {2}, quod inducerent calorem, oriundum ab exhalationibus, per poros invisibiles; nunc quidem loquuntur dicentes, quod ii sint, qui tegunt omnia, sed quales sint praeterea, nondum mihi manifestatum est. 1748, 18 Feb @1 ms. sunt $ @2 ms. percipiebant $