836. De iis qui nihil praeter sanctitatem adorant, in mundo, nec quicquam in singularibus sciunt quid vera fides.
Sunt quidam qui amant ita docere, ut solum adorent homines sanctitatem quandam in communi, absque coqnitione verae fidei, sicut qui solum missas audiunt, ad quas non attendunt, tam quia non intelligunt, quam quod non curant intelligere, ii solum in templa veniunt, ut sanctitatem adorent, sic ubivis loci plures similes sunt.