Spiritual Experiences (Odhner) n. 842

Previous Number Next Number See English 

842. Quod homo nesciat prorsus, quod ducatur a spiritibus, et per spiritus

Quod nesciat homo se duci a spiritibus et per spiritus, clarissimum est, et cuivis notum; quod tamen usque ducatur, et quidem manifeste, id ex multiplici experientia constare potest; nam vidi, percepi, audivi, quod unus spiritus ab aliis duceretur, et successive ab aliis in consortio, et quod usque spiritus prorsus nesciat aliter ac is semet ducat, prorsus sicut homo; cognosci potest, a quonam genere, seu a quanam specie spirituum, spiritus alius ducitur, is {1} vero non item, similiter etiam spiritus ab homine, dum spiritus est, similiter duci potest, sicut aliquoties {2} mihi talis copia facta est, ego id novi, et spiritus in consortio mecum id norunt, percipiunt, et quasi vident, sed spiritus qui ducitur prorsus nescit, sed putat quod a se loquatur, hoc quandoque a me factum, et miratus quod spiritus id non perciperet, quia mihi manifestum esset. 1748, 18 Febr. @1 legerim ei (h.e. alii spiritui)$ @2 ms. aliquotieis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church