849. Qui ibi habitant, seu habitare sibi videntur, dixerunt se vivere juste et recte, nec unum alteri nocere, sed potius officia civilia praestare, quidam etiam eorum insigniuntur super pileis eorum aliqua flammula, quae significat, quod semet justificare velint, seu justos se ex semet esse.