Spiritual Experiences (Odhner) n. 870

Previous Number Next Number See English 

870. Eorum operandi et torquendi modus est citus, et quidem per reciprocationes citas, quas nemo potest inhibere quidem cum sono, et dirigunt suum motum citum constrictorium et restrictorium, versus superiora {1}, supra frontem; operatio eorum apparet sicut conus, qui sursum acuminatur, quicunque intra conum hunc venit, cumprimis circa apicem, is miserabiliter constringitur, torquetur quoad singulos artus sui corporis, sic ut nihil nisi sit {2} quaedam reciproca distorsio omnium in spiritu, qui torquetur-quae {3} tortura mihi apparuit cumprimis {4} artuum brachiorum, et artuum reliquorum corporis infra caput: apparet haec distorsio reciproca crudelis, et dixerunt mihi spiritus, quod crudelior sit, quam usquam percipi a quodam possit; quando unus ita distortus est, alii subeunt, et sic quotcunque praesentes sunt, et similia urinosa collecta habent quae ejicienda, sunt enim phantasiae falsitatum, quibus lotium in materiali mundo correspondet; non autem distorquent capitis regionem, quia ibi sunt calli cupiditatum; at vero per artus brachiorum et pectoris seu thoracis, repraesentantur phantasiae ex ratiociniis, sic haec spiritualia concernunt, et ad classem spiritualem pertinent, sicut {5} omnes qui cooperantur, fuerunt enim qui cooperati sunt superne, quod indignatus, quare immissi etiam quidam {6} sunt, fueruntque qui {7} provinciam renum, et hic ureterum constituerunt, quia ii inseruntur vesicae et cooperantur. A latere etiam stabant, sic ureteres qui a latere insertantur, sed ut dictum superne, cum ii qui operati sunt, et repraesentant sphincterem, inferne; dicunt quod magnus sit cruciatus, cum molestia. @1 ms. superia (J.F.I. Tafel superius sed vide A.C. 958, 5389) $ @2 legerim sit nisi$ @3 ms. torquetur, quae$ @4 ms. apparuit, cumprimis$ @5 ms. pertinent; sicut$ @6 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$ @7 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church