872. De spiritu qui intensissime cupiebat venire in coelum
Quidam spiritus ex Jovialibus ad me venit, et sollicite petebat ut intercederem pro eo, ut venire posset in coelum, describebat suum statum, quod non sciret se malum egisse, modo quod comminetur incolas regionis, et postea {1} eos instruat; erat unus eorum, qui a sinistro latere infra sunt quasi bifida lingua loquuntur, de quibus prius [570]. @1 imperfectum in ms.$