Spiritual Experiences (Odhner) n. 883

Previous Number Next Number See English 

883. Quod angeli in infinitum h.e. in aeternum queant meliores fieri, sed nusquam perfici

Cum spiritibus circum me loquutus sum, quod nemo perfectus sit, quam Solus Dominus, angeli non sunt perfecti, nam Coelum non sanctum est coram Domino [cf. Hiob XV: 15], sed usque angeli meliorescere possunt, magis magisque, et quidem in aeternum, sed nusquam in se, seu quoad illorum proprium {1}, sancti fieri queunt; quod quia id spiritibus peregrinum obvenit, cum spirituali modo repraesentatum est, elucidatum est per {2} ea quae similia dantur in natura, quod nempe approximationes dentur in infinitum, ut vocant, et nusquam tamen pertingant, sicut inter asymptotas hyperbolae {3}; sed haec praetereantur, quia non a multis intelliguntur, universalia melius cadunt sub intellectum; praeterea {4} ostensum est, quod mentes angelicae sint solum potentiae, ad recipienda ea quae sunt fidei, et sic formandae, proinde quod solum communissima comprehendant; singularia vero, quae infinita sunt in unoquovis singularissimo objecto {5}, inscribi possunt--sed {6} nusquam ad perfectionem--modo {7} ad communissima, quia potentiae finitae sunt, ita ea quae inscribuntur quasi communibus eorum, dum a Domino, sunt quae magis et magis perficiunt angelum, et quia usque ad infinitum inscribi queunt, et sic formari et perfici angelus, nusquam ad perfectionem, proinde non ad sanctitatem venire potest, ideo coelum coram Domino, nunquam sanctum potest esse. 1748, 19 Febr. @1 J.F.I. Tafel propria$ @2 ms. per per$ @3 ms. parabolae (cf. D.P. 335)$ @4 ms. intellectum praeterea$ @5 imperfectum in ms.$ @6 ms. possunt, sed$ @7 ms. perfectionem, modo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church