Spiritual Experiences (Odhner) n. 886

Previous Number Next Number See English 

886. Praeterea observavi, quod animae dum tenentur in statu universali, quod paene nihil cogitent, sed commune {1} absque distincta idea obversentur, qualiter homines fere, cum nihil sibi videntur cogitare, sed usque communis haec quasi speculatio, habet suas determinationes, et sic variationes, homini non cognitas, sed usque in coelo cognitas; sed in hoc statu animadvertere potui, sicut etiam a spiritibus confirmatum est, quod sic quoad externa anima non queat reformari, priusquam in statum determinatum ad ideas ei familiares {2} seu apud eum regnantes in vita, redigatur, tunc primum ea quae conducunt, insinuari et figi possunt. @1 in ms. communia in commune emendatum$ @2 ms. familiare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church