Spiritual Experiences (Odhner) n. 900

Previous Number Next Number See English 

900. Mirantur quam maxime, quoties dixi, quod nihil ex me facere possum, cum tamen viderint saepe, quod vires plures factae sint ex me, dumque iterum dixi, quod non factae sint a me, sed per me, sic ut videar mihi ea operatus, cum tamen ne minimum quidem ex me operatus sim, sed Dominus, tunc adhuc magis mirantur, id iis ut paradoxon obvenit, sed usque est veritas, quae nusquam contradici potest, nec ab ullo angelorum contradicitur; sed confirmatur, quumque audiverint confirmationes a coelo, tunc videbantur sibi credere quod ita sit, sed non {1} credunt, quia non percipiunt, nec intelligunt. @1 ms. non non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church