916. Verum tales aliique, quia organa sunt, referunt eadem organa in corpore humano {1}, sed fluida viscerum sunt ea in tali homine, quae eorum ratiocinia, phantasiae, ac similia, quae similiter se habent, moventque eum, et constituunt ejus vitam; sed usque iis interior datur vita, nam fluida talia in se recondunt vitalia, quae inde exsolvuntur, ubi usum prae stabunt. 1748, 21 Febr. @1 nisi legeris humana$