Spiritual Experiences (Odhner) n. 921

Previous Number Next Number See English 

921. De exploratione animarum, quoad status eorum varios

Dictum est prius [867-7l], quod dum animae inter spiritus veniant, seu inter eas animas, quae libere vagantur in coelo infimo, vel sicut in altero mundo, ii explorantur ab iis, et quidem secundum eorum capacitatem, sunt enim qui modo explorant crassiores animae status, ii admodum falli possunt, nam solum adducunt eum ad loquendum, quae sibi proponunt, et quae objiciuntur, si tunc facilis est ejus sequela cum loquela eorum, qui animam ad ita loquendum inducunt, inde judicant statim, quod anima talis sit, cum tamen non talis sit, nam inducunt simul statum sui similem, sic in eo statu cum iis loquitur facile, sicut unus eorum, inde putant quod talis, et quandoque damnant eum, quum in ducunt mala, ex captis praejudiciis, seu opinionibus, sicut factum de quibusdam mihi in vita notis, de quibus non ita juste semper potui cogitare, quia non ita mihi cogniti, quare inde judicant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church