Spiritual Experiences (Odhner) n. 925

Previous Number Next Number See English 

925. In genere omnes ii qui explorant animas et spiritus, et in iis cupiditates habent, seu voluptatem ponunt, ad provincias secretoriorum pertinent, quare eorum genera tot sunt, quot viscera hominis, nam nullum viscus datur, quod non quoque munere secretorio fungitur, quodlibet suo modo, quare eorum sunt genera, et sunt species innumerabiles, suntque copia ingenti, quia omnes glandulae tales sunt, quae sunt duplicis generis. 1748, die 22 Febr.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church