Spiritual Experiences (Odhner) n. 930

Previous Number Next Number See English 

930. Sic etiam explorari possunt, qualem ideam habuerunt de Domino, de coelo, de vita post vitam corporis, deque similibus, et aliis quae societatem communem, et societates concernunt: est quasi sphaera exhalans, ac operans ad modum active, sic ut pervertat, seu flectat alius cogitationes, et persuadeant [spiritus] {1}, quasi ejus sint, cum quo {2} agunt, activitas etiam fortior esse solet, et debilior, secundum actualitatem radicatam apud hominem, ex finibus ejus cupitis magis minusve, sic etiam fines concludi possunt, ad quos determinatum sit {3} ab homine, quia talis est in mediis: spiritus qui debiliores sunt, tum qui susceptibiles alius operationum, facile induci possunt credere, quod tales sint, quia eorum status iis inducitur, at vero angelos {4} tales status afficere non possunt. 1748, 22 Febr. @1 J.F.I. Tafel persuadeat substituit$ @2 ms. quibus$ @3 ms. determinati sint$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. angelos non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church