935. De punitione vindictae et odii continuatio
{1} Talis, ut descriptum videas a pagina hic patente tota [939-48], est punitio vindictae, quia sunt sordes foedissimae, quae insunt vindictis, quae sic repraesentantur, nempe per membra quae sic foeda facta sunt, sic vindictae seu odio tales foeditates et sordes insunt, nec evitari potest, quin similes punitiones sequantur ex iis, et pro iis quoque est stagnum coenosum a sinistra Gehennae, inferiori loco quam pedes. @1 vide annotationem ad 939 supra$