951. Quod angeli animum hominis separatum quasi ab homine examinare queant
Nunc iterum sublata {1} est quasi cranii pars versus coelum, et inibi inspectum, et quasi lectum, qualis fuerat, tam quoad ejus cupiditates, qualis fuerat, tum etiam qualis in infantia, quid animo habuerat seu intenderat, similiter qualia {2} cogitata habuerat, tum quae somnia, imo facies binae mihi ostensae sunt ex {3} facie, quae apparuerunt ei in pueritia, iis similes, contra quas exarserat, una facies dicebatur quod meae similis esset, sed id non potui agnoscere, altera facies erat quidem viri, sed speciosa sicut virginis adultioris; verbo nihil non detegitur in explorato animo, quod conceditur a Domino detegi, tam cogitata quam indoles attracta ex actualitate, quam omnia alia. @1 sic J.F.I. Tafel ms. sublatum forte in sublata emendatum $ @2 sic J.F.I. Tafel ms. quale$ @3 forte legendum ea$