Spiritual Experiences (Odhner) n. 962

Previous Number Next Number See English 

962. Idcirco renes succenturiati immunda spirituum sanguinis, et Renes immunda seri sanguinis auferunt, similiter quasi efficiunt, agunt per attractionem, ita viscere agente; similiter etiam spiritus in provincia ista, quia tales sunt utprimum aliquid excitatur correspondens in puriori sphaera, tunc quia separari in homine, aut in anima, quae corporea secum habet, nequeunt, ideo ii spiritus per vim cooperatricem, quae fit ad distantiam secundum sphaeram activitatis eorum, se associant, [ea] excitant, attrahunt, et sic liberant meliora et puriora ab immundioribus-imo {1} a spurcis et putidis; quare spiritus mali sunt qui abstergunt-inde {2} tamen non deteriores fiunt, sed talia munia obire debent, antequam meliores fiunt, aut reformantur. @1 ms. immundioribus, imo$ @2 ms. abstergunt, inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church