964. Quod talis attractio sit satis constat ab attractione varia et multiplici experientia, mihi cognita, quod cranium meum cum sensu satis insigni, quandoque cum dolore, subtraxerint, ad sensum manifestissimum dolorificum, quod nihil aliud fuit, quam quod tunc intuitu suo inhaeserint in iis, quae extima fuerint, ut interiora paterent spiritibus melioribus, et sic porro.