966. Renes succenturiati ad se trahunt sic per {1} intuitum fixum in iis quae non ita crasse immunda sunt, sed interius immunda-attrahunt {2}, quia figunt, serum spirituum seu purioris sanguinis, sic ut puriora iis liberata auferantur, sic illibata, ac sic porro, hic modus est unus cheruborum, ne immundiora {3} ad Dominum perveniant; sic ut in Divinis, ita in coelestibus et spiritualibus sit, et ab iis ut a centris regat universum. 1748, 24 Febr. @1 ms. sic per$ @2 ms. immunda, attrahunt$ @3 ms. imundiora$