Spiritual Experiences (Odhner) n. 970

Previous Number Next Number See English 

970. Sunt castae virgines, quae hanc provinciam constituunt, ad anxietatem quam faciles, sic timidae ne a statu suo turbentur, jacent quietae a sinistra lateris parte, fere intus sed ad latus, ubi fere glandulae suprarenales in homine; timent anxie ne admittantur {1} {2} in coelum, nam putant, si orbantur functione sua, quod sic periturae, quia absque munere; ita sunt inter spiritus optimos, coelestes, qui tacite agunt, et si minimum de privatione muneris earum cogitatur, illico suspirant, et anxiae sunt, quod aliquoties manifeste percepi, et miratus unde, anxietas earum quoque mihi communicata patet, est quaedam tremoris sancti species, praeter quod {3} aperte testata est, quum communicatio fuit ademta, et immediate derivata in coelum: praeterea nihil loquuntur; dixerunt quandoque, quod sentirent quasi se munere orbari, cum perveniatur ad descriptionem eorum quae in Verbo, quia putarunt sic immediatam communicationem fieri, sic non per eas, ita quod cibo suo spirituali destituerentur. 1748, 24 Febr. [m]Sunt qui in vastatione sunt, sicut hodie percepi, qui desperant quod usquam in coelum venire possint; quare maxime anxiae ad minimam cogitationem de coelo, sciunt causam, de quo cum iis loquutus, facile lachrymant. 1748, 12 Sept.[n] @1 J.F.I. Tafel [non] admittantur$ @2 intellexerim admittatur [immediate] (vide inferius)$ @3 h.e. absque quod (vide annotationem ad [292a])$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church