977. In corpore animali repraesentantur istae sphaerae per sphaeras circum homines inconspicuas, quae tales sunt ut nemo id si exponeretur intelligere potest, quod admodum evidens est in natura ab experientia, a perspiratione insensibili tot documentis et experientiis confirmata.