Spiritual Experiences (Odhner) n. 984

Previous Number Next Number See English 

984. Inter spiritus etiam dantur, qui quoque referunt quasi ligamenta in corpore, interna ii qui prope sunt, ac mihi adstiterunt, et quidam ibi positi sunt, ut societates quae a me distarent, perciperent sicut praesentes, ea quae penes me cogitata sunt, hoc communissimum est inter omnes spiritus, et sciunt id ex instinctu, ut habeant suos emissarios, qui se circum regionem capitis ponunt, ut quicquid unquam influit, aut cogitatur, percipiant, sicut ii essent ibi, ita communicationes instituuntur cum iis qui inde distantissimi sunt, si vel in altero forent universo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church