Spiritual Experiences (Odhner) n. 986

Previous Number Next Number See English 

986. Ligamenta externa sunt spiritus, qui cis et retro quasi procurrunt, quumque aliquid audiunt, tunc illico quasi volant ad suam societatem, et sonora voce id dicunt, quid dixit, quod per experientiam didici aliquoties, suntque ii in vita corporis, qui id amant, nempe ut quid alii cogitant perspicere {1} possunt, seu posse sibi videntur, et quod audiunt, non possunt quiescere, sed quadam animi cupiditate auferuntur, ut ea nuntient aliis, cum quibus in consortio sunt, quique ideo in societate eorum tenentur; similes exploratores in communi, sicut in singulis societatibus sunt, hi ita cursitant in altera vita, et ob finem istum admittuntur, seque ita amari autumant; sed amantur sicut sunt media ad fines.1748, 25 Febr. @1 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church