Spiritual Experiences (Odhner) n. 990

Previous Number Next Number See English 

990. Postea mecum loquuti sunt ii spiritus, sed sicut unus, et mihi proponebat, quod novisset et potuisset variis linguis loqui, sicut in primitiva Ecclesia [cf. [972]], et modum voluit exponere, quomodo id factum, dixit quoque, et [eo] persuasit, sed num ita fuerit, dubito; quod talis fuerit, inde fit, quia omnia scire volunt, et cupiunt explicare secundum suas phantasias, et sibi persuadent quod ita sit, quare tale genus hominum sunt, qui putant se omnium causas scire, et sic persuadentur de existentia, seu sic credunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church