993. Similiter ii qui provinciam intestini colonis {1} {a} constituunt, qui infernales sunt, ac tumidi, nec se terreri posse cupiunt, ii animosi, sicut colon suo vento, eum volebant impugnare, et exsultare suo pariete volebant, sed semper novus paries objiciebatur, sic ut eum aggredi non potuerint, similiter {2} se res habet in corpore humano, cum colo intestino et peritonaeo, tum cum vesica et peritoneo, cumque ureteribus et peritonaeo, quae in duplicaturis ejus sunt, et castigantur, tenenturque in obsequio, sed ureteribus projicit immunda seu pituitas. @1 ms. colon$ @2 ms. simililiter$ @a = coli (vide etiam 1062)$