Spiritual Experiences (Odhner) n. 995

Previous Number Next Number See English 

995. Alius etiam erat, qui inter pedes ejus ab anteriori retrorsum pervolavit; et hoc bis et ter; tum etiam alius qui fugientes renales insequutus, sic ut terrificaret eos magis, seu terrorem ejus iis incuteret; hoc quia in duplicatura ejus sunt renes.1748, 25 Febr.

995a. Talis etiam nunc apparuit, intumuitque super caput, terrorem incutiens, et fugiebant, quod tam magnus, renales, ureterum et vesicae spiritus, sed [is] paene tacitus; ita se habent, quando ab angelis inspiciuntur, inde qui et quales sunt, quoque cognoscuntur.1748, 12 Sept.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church