Spiritual Experiences (Odhner) n. 999

Previous Number Next Number See English 

999. De provinciis renalium

Notum est quod integra series secretionum sit serositatum sanguinis, nempe in communi a renibus usque in vesicam, et quod vasa seu pelves {1} magnitudine crescant, tum quoque quod secretiones serositatum sint quoque in seriebus, a particulis minimis istius generis, mediis, et extremis, ita in uretere, ubi substantia quasi corticalis, e qua prodit striata, per eas mediae serositates excernuntur. @1 ms. se$

999a. Quia ita succedunt in serie, etiam ii qui in provinciis renalibus sunt, etiam in serie quadam sunt, qui mediam serositatem referunt, prope laaeri infra ulnam sunt, et quadam voce quasi rauca seu bifida loquuntur, seque etiam inferre cupiunt intrinsecus, sed est modo conatus, actus non sequitur, ii modo cogitant, et sibi sistunt ea quae per experientiam, apud alios, animas seu spiritus observarunt, quorum imagines sibi quoad cogitata repraesentant, sic ut agnosci queant; repraesentant sibi tunc quod {2} quasi iidem sunt, ita explorant num aliquid conveniat, sic alliciendo eorum cogitata, et explorando. {3} @1 ms. reperti$ @2 ms. quod quod$ @3 ms. exploranda$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church