Apocalypse Explained (Tansley) n. 100

Previous Number Next Number See English 

100. "Et exploraveris dicentes se esse apostolos, et non sunt, ac inveneris eos mendaces." - Quod significet etiam falsa quantum possunt scrutari, constat ex significatione "explorare," quod sit indagare et scrutari; ex significatione "apostolorum," quod sint qui docent vera ecclesiae, et abstracte a personis ipsa vera quae docentur (de qua sequitur); et ex significatione "non esse," et "inveniri mendaces," quod sint non vera sed falsa, "mendacium" enim et "mendax" significat falsum (n. 8908, 9248) ex his et praecedentibus constare potest quod per "novi quod non possis ferre malos, et exploraveris dicentes se esse apostolos et non sunt, ac inveneris eos mendaces," significetur quod rejiciant mala et quoque falsa quantum possunt scrutari; agitur enim in iis quae scripta sunt ad hanc ecclesiam de illis qui in cognitionibus veri et boni sunt, ita in cognitionibus talium quae caeli et ecclesiae (videatur supra, n. 93); ideo de illis hic primum dicitur quod rejiciant mala, et quantum scrutari possunt etiam falsa; nam interest illorum qui in cognitionibus sanctorum ecclesiae sunt primum in genere scire quid bonum et verum, et quoque quid malum et falsum, nam super cognitione illorum fundantur omnes cognitiones reliquae. (Idcirco etiam in Doctrina Novae Hierosolymae omnium primo actum est De Bono et Vero, n. 11-27, ex quibus etiam patet quid malum et falsum.)

[2] Quod per "apostolos" significentur illi qui docent vera ecclesiae, est quia Apostoli dicti sunt ab eo quod missi sint ad docendum et ad evangelizandum de Domino et de appropinquatione regni Dei per Ipsum, ita vera ecclesiae, per quae cognoscitur Dominus et appropinquatur regnum Dei; regnum Dei in terris est ecclesia: exinde constare potest quid per "apostolos" in sensu spirituali Verbi intelligitur, quod nempe non duodecim Apostoli qui missi a Domino ad docendum de Ipso et de regno Ipsius, sed omnes illi qui in veris ecclesiae sunt, et abstracte a personis ipsa vera. In Verbo enim solenne est de personis loqui, at qui in sensu spirituali ejus sunt, ut sunt angeli, nihil personae cogitant, sed abstracte ab illis, proinde solum de rebus; causa etiam est, quia materiale est cogitare de personis, at spirituale cogitare absque idea personae. Sic etiam ubi nominantur in Verbo "discipuli," ubi "prophetae," ubi "Sacerdotes," ubi "reges," ubi "Judaei," ubi "Israel," ubi "habitatores Zionis" et "Hierosolymae," et sic porro. (Ipsa etiam nomina personarum et locorum vertuntur in res apud angelos, videatur n. 768, 1224, 1264, 1876, 1888, 4310, 4442, 5225, (1)5095, 6516, 10216, 10282, 10329, 10432; et quod angeli cogitent abstracte a personis, n. 8343, 8985, 9007.)

[3] Quod discipuli Domini dicti sint Apostoli ex eo quod missi sint ad docendum de Ipso et de regno Ipsius, patet apud Lucam, Jesus misit duodecim discipulos suos praedicare regnum Dei; et reversi Apostoli narraverunt Ipsi quaecunque fecerunt; et Jesus loquebatur illis de regno Dei (ix. 1, 2, 10, 11);

apud eundem, "Cum factus est dies, Jesus vocavit discipulos suos, et eligens ex illis duodecim, quos et Apostolos nominavit" (vi. 13);

apud eundem, "Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur" (xi. 49);

"prophetae et apostoli" dicuntur, quia per "prophetas" aeque ac per "apostolos" intelliguntur qui missi sunt ad docendum vera: sed per "prophetas" illi qui in Veteri Testamento, et per "apostolos" illi qui in Novo. (Quod "prophetae" in Verbo significent docantes vera, et abstracte a personis ipsa vera, videatur n. 2534.) Quia "duodecim apostoli" significant ipsa vera ecclesiae, ideo dicitur in Apocalypsi, "Murus" Novae Hierosolymae "habens fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni" (xxi. 14). (Quod per "Novam Hierosolymam" intelligatur ecclesia quoad doctrinam, videatur in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 6: quod per "murum" ejus significentur vera doctrinae tutantia, in Arcanis Caelestibus, n. 6419: quod per "fundamenta muri" cognitiones veri super quibus doctrina fundatur, n. (2)9643; quod per "duodecim" omnia vera in complexu, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913. Inde patat cur dicitur quod in fundamentis muri essent "nomina duodecim Apostolorum Agni."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church