Apocalypse Explained (Tansley) n. 1026

Previous Number Next Number See English 

1026. (Vers. 21.) "Et grando magna, quasi talenti pondo, descendit de caelo super homines."--Quod significet falsa maxime infernalia destruentia omnem intellectum veri apud homines ecclesiae, constat ex significatione "grandinis," quod sit falsum infernale destruens omne verum et bonum ecclesiae (de qua (supra), n. 503, 704): et grando illa dicitur "magna," et "quasi talenti pondo," quia intelliguntur falsa maxime infernalia; comparatur quale falsorum cum talento, quia talentum in computatione nummorum et in ponderatione argenti erat maxima summa, ac per "argentum" significatur verum, et in opposito sensu falsum, et per "pondo" significatur grave ex malo, ita maxime infernale; falsum enim ex malo est grave, et ex se delabitur in infernum: et ex significatione "descendere de caelo super homines," quod sit ex inferno destruens intellectum veri apud illos qui ab ecclesia; per "homines" enim significantur homines ecclesiae quoad intellectum veri; seu, quod idem, significatur intellectus veri qui est hominibus ecclesiae.

[2] Quod "descendere de caelo" significet esse ab inferno, est quia falsum, quod hic significatur per "grandinem magnam," non descendit e caelo, sed ascendit ex inferno; delabitur quidem grando e caelo in mundo spirituali, sicut in mundo naturali, est enim pluvia quae e caelo descendit; at haec congelescit in grandinem ex frigore quod ex inferno ascendit; frigus inde est privatio caloris seu amoris caelestis; inde sequitur quod grando ut grando non descendat e caelo, sed quod sit ex inferno. Simile est cum pluvia sulphuris et ignis e caelo. "Pluvia aquea" significat Divinum Verum e caelo; sed "grando" Divinum Verum conversum in falsum infernale, quod fit in via descensus e caelo.

[3] (De Praeceptis Decalogi in genere.) Quoniam a Domino ut Sole procedit Divinum Verum unitum Divino Bono, et per illud factum est caelum et factus est mundus (Joh. i. 1, 3, 10), sequitur quod ex eo sit quod omnia in caelo et in mundo se referant ad bonum et ad verum, et ad conjunctionem illorum, ut fiat aliquid. In decem his praeceptis continentur omnia Divini Boni et omnia Divini Veri, et in illis quoque est horum conjunctio. Sed conjunctio eorum ibi est arcana; est enim sicut conjunctio amoris in Dominum et amoris erga proximum; Divinum Bonum est amoris in Dominum, et Divinum Verum est amoris erga proximum; nam cum homo secundum Divinum Verum vivit, hoc est, amat proximum, tunc influit Dominus cum Divino Bono, et Se conjungit. Idcirco binae tabulae erant, quibus decem illa praecepta fuerunt inscripta, et illae vocatae sunt "foedus," per quod significatur conjunctio: et deinde positae sunt in arca, non una juxta alteram, sed una supra alteram, in testimonium conjunctionis inter Dominum et hominem. Super una tabula scripta fuerunt praecepta amoris in Dominum, et super altera tabula scripta fuerunt praecepta amoris erga proximum. Tria praecepta prima sunt amoris in Dominum, et sex praecepta ultima sunt amoris erga proximum; et quartum praeceptum, quod est, "Honora Patrem tuum et Matrem tuam," est praeceptum medians; nam per "Patrem" ibi intelligitur Pater in caelis, et per "Matrem" ibi intelligitur ecclesia, quae est proximus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church