Apocalypse Explained (Tansley) n. 1032

Previous Number Next Number See English 

1032. "Dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium meretricis magnae."--Quod significet religiosum illorum, in quo omne bonum et verum ecclesiae adulteratum et profanatum est, constat ex significatione "judicii," quod sit omne quod concernit religiosum illorum, et tandem ejus damnationem; et ex significatione "meretricis magnae," quod sit adulteratio et profanatio boni et veri ecclesiae (videatur supra, n. 141(b), 161, 717(d), 881): quod haec per "meretricem magnam" intelligantur, est quia per illam intelligitur Babylon, ut patet a versu quinto hujus capitis, ubi dicitur, "Super fronte" meretricis "nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae," et per "Babylonem" significatur adulteratio et profanatio boni et veri (ut in articulo 1029, supra, multis ostensum est).

[2] Causa quod Babylon dicatur "meretrix magna," et "mater scortationum et abominationum terrae," est quia amor dominandi super omnia mundi, et insuper super omnia caeli et ecclesiae, ac demum super Ipsum Dominum, non potest aliter quam prorsus convertere Divina vera in falsa, et Divina bona in mala, ita ecclesiam in religiosum in quo omne bonum et verum ejus adulteratum et profanatum est; homo enim per illum amorem se prorsus avertit a Domino, et convertit ad semet, et sic non amplius duci potest a Domino, sed ducitur a suo proprio; et a suo proprio duci est ab inferno. Homo vel ducitur e caelo, vel ducitur ex inferno; non potest duci ab utroque simul; e caelo ducitur dum a Domino, et ex inferno cum a semet: nam homo ita creatus est ut possit a proprio suo elevari, et in elevatione cogitare; et tunc elevatur a proprio, et in elevatione cogitat, dum a Domino, et hoc fit dum agnoscit Dominum, ac Divinam Ipsius potestatem super caelum et terram; per illam confessionem et fidem cordis fit ei conjunctio cum Domino; et cum fit conjunctio, tunc interiora quae mentis ejus sunt, seu quae intellectus et voluntatis ejus sunt, tenentur a Domino in intuitione Ipsius, quod fit per elevationem a proprio; et cum homo in illa elevatione cogitat, tunc verum cogitat a Domino, et bonum facit ab Ipso.

[3] Contrarium evenit dum homo dominium ambit super mundum, caelum, et super Dominum; tunc homo immergit interiora mentis suae, quae sunt cogitationis et voluntatis ejus, suo proprio; et dum homo immersus est suo proprio, tunc cogitat et vult ex inferno, ita falsa et mala: causa est, quia proprium hominis non est nisi quam malum, est enim ipsum malum ejus hereditarium. Tales itaque sunt Babylonici; quare omnia bona et vera ecclesiae adulteraverunt et profanaverunt: inde nunc est quod Babylon appelletur "meretrix," et "mater scortationum et abominationum terrae."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church