Apocalypse Explained (Tansley) n. 1040

Previous Number Next Number See English 

1040. "Habente capita septem."--Quod significet et profanata, constat ex significatione "capitis," quod sit intelligentia et sapientia, ac in opposito sensu insania et stultitia, et quoque astutia (de qua (supra), n. 553, 715): et quia illa "capita" fuerunt "bestiae coccineae," per quam significatur Verbum quoad sancta ejus (de qua mox supra, n. 1038), et quia visa sunt "septem," ideo per "capita septem" significantur sancta Verbi profanata; nam numerus "septem" significat sanctum, et in opposito sensu profanum. Per "caput" hujus bestiae in sensu proximo significatur Verbum quoad intellectum ejus, et inde quoad intelligentiam et sapientiam in illo et ex illo; at cum vera et bona ejus, ex quibus intelligentia et sapientia, falsificata et adulterata sunt, tunc per "capita" ejus, dum "septem" visa sunt, significantur sancta Verbi profanata. Quod hoc significetur per "capita septem," patet a versibus nono et decimo hujus capitis, ubi dicitur, "Septem capita septem montes sunt, ubi mulier sedet super illis, et septem reges sunt," per quae significatur profanatio boni amoris et veri fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church