Apocalypse Explained (Tansley) n. 1076

Previous Number Next Number See English 

1076. [Vers. 15.] "Et dicit mihi, Aquae quas vidisti, ubi meretrix sedet." --Quod significet doctrinalia ex Papali Consistorio in genere, ita reliqua, constat ex significatione "aquarum," quod sint vera Verbi, et inde ecclesiae, consequenter doctrinalia (de qua [supra]. n. 71, 483, 518, 854): hic vera falsificata et profanata, quia sunt super quibus "meretrix sedet," per quam significatur Babylonia, ubi omnia sancta ecclesiae profanata; et ex significatione "ubi meretrix sedet," quod sit ubi est dominium Babyloniae, per "meretricem" enim significatur ecclesia quae facta est Babylonia per profanationem omnium boni et veri (de qua supra, n. 1032); et per "sedere" significatur dominari (ut quoque supra, n. 1033. 1038, 1062); et quia per "aquas" significantur doctrinalia, quae in Babylonia, et illa ex Consistorio Papali exeunt, ideo per "aquas ubi meretrix sedet" significantur doctrinalia quae ex Consistorio Papali; hic reliqua, praeter duo de quibus hactenus dictum est: series enim rerum a versu 12 ad 17 haec est; in versibus 12-14, agitur de duobus veris profanatis, quae primaria ecclesiae sunt, nempe de Divina potestate Domini super caelum et ecclesiam, et de Divina sanctitate Verbi, quod nempe intra regnum Babyloniae a multis non profanata sint, quia non acceptata; in versu autem 15 agitur de veris et bonis profanatis in genere, ita de reliquis; in versibus autem 16 et 17 agitur de illis qui extra Babyloniam sunt, qui agnoverunt Divinam potestatem Domini super sancta ecclesiae, et quoque Divinam sanctitatem Verbi, qui sunt qui vocantur Reformati: haec est series rerum a versu 12 ad 17, in sensu interno.

[2] (Continuatio de Verbo.) Dictum est quod Divinum Verum procedat a Domino, et quod inde sit Verbum, et per Verbum sapientia angelis et hominibus: ast quamdiu nescitur quomodo Divinum Verum a Domino procedit, tale dici potest sed non intelligi. Divinum Verum, quod idem est cum Divina Sapientia, a Domino procedit sicut lux et calor ex sole. Dominus est Ipse Divinus Amor, et amor in caelis ex correspondentia apparet ut ignis, ac Divinus Amor Domini sicut Sol, rutilus et splendens sicut sol mundi; ex illo Sole, qui est alte supra caelos ubi sunt angeli, et est Divinus Amor, procedit calor et lux, et calor inde est Divinum Bonum, et lux inde est Divinum Verum; quod calor sit Divinum Bonum, est quia omnis calor vitae procedens ex amore sentitur ut bonum, est enim calor spiritualis; et quod lux sit Divinum Verum, est quia omnis lux procedens ex amore sentitur ut verum, est enim lux spiritualis; quare intellectus ex hac luce videt vera, et voluntas ex illo calore sentit bona: inde est quod in Verbo per "ignem caelestem" intelligatur amor, et per "lucem Caelestem" sapientia. Simile est cum homine et cum angelo: unusquisque angelus et homo est suus amor, et unumquemvis hominem et angelum circumstipat sphaera effluens ex amore ejus; illa sphaera consistit ex amoris ejus bono et ex amoris ejus Vero, nam amor utrumque producit, sicut ignis calorem et lucem; ex voluntate hominis et angeli producit bonum, et ex intellectu illorum producit verum; haec sphaera extensionem habet in caelos quaquaversum secundum quale et quantum amoris, si homo aut angelus est bonus; at in inferna quaquaversum, si homo aut angelus est malus. Sed sphaera amoris hominis et angeli extensionem finitam habet, solum in paucas societates caeli aut inferni; sphaera autem Amoris Domini, quia est Divina, extensionem infinitam habet, ac creat ipsos caelos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church