Apocalypse Explained (Tansley) n. 1084

Previous Number Next Number See English 

1084. [Vers. 17.] "Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus." --Quod significet illa a Domino, ut prorsus recedercnt, constat ex significatione "dare in corda illorum," quod sit inspirare affectionem, nam per "cor" significatur voluntas et amor, ita affectio quae est voluntas et amor in suo continuo; per "Deum" de quo hoc dicitur, intelligitur Dominus, quia non est alius Deus caeli et terrae; et ex significatione "facere sententiam ejus," nempe "meretricis," quod sint illa quae in praecedente versu dicuntur, quod "meretricem devastatam et nudam facerent, carnes ejus comederent, et illam igne comburerent," per quae in summa significatur quod profana Babyloniae prorsus rejicerent, et ab illa recederent; sicut a Reformatis etiam factum est.

[2] (Continuatio de Verbo.) Sicut ex creatione est, quod finis, causa et effectus simul unum faciant, ita quoque ex creatione est, quod caeli cum ecclesia in terris unum faciant, sed per Verbum, dum id ex amore veri et boni ab homine legitur; nam propter finem ut perpetua conjunctio angelorum caeli cum hominibus terrae esset, et quoque perpetua communicatio secundum conjunctionem, datum est a Domino Verbum; absque eo medio non foret aliqua conjunctio et communicatio cum caelo in hac tellure. Conjunctio et communicatio est instantanea; ratio est, quia omnia Verbi in sensu litterae ejus sunt sicut effectus, in quo sunt causa et finis simul, et effectus, qui in Verbo sunt, vocantur usus, causae illorum vera, et fines iilorum bona; ac Divinus Amor, qui est Dominus, tria illa counit apud hominem qui in affectione usuum est ex Verbo. Quomodo homo ex Verbo in littera haurit et evocat naturalem sensum, angelus spiritualis spiritualem, et angelus caelestis caelestem, et hoc in instanti, unde conjunctio et communicatio, illustrabitur per comparationes; primum per aliquod in regno animali, deinde per aliquod in regno vegetabili, et demum per aliquod in regno minerali.

[3] Ex Regno Animali: --Ex cibo, dum factus est chylus, hauriunt et evocant Vasa suum sanguinem, fibrae nervorum suum succum, et substantiae quae sunt origines fibrarum suum spiritum qui vocatur animalis, et hoc per calorem vitalem, qui in sua essentia est amor: vasa, fibrae et substantiae quae origines inter se distinctae sunt, et usque unum agunt in toto corpore, et agunt simul et in instanti.

[4] Ex Regno Vegetabili: --Arbor cum stipite et ramis, foliis et fructibus, stat super radice sua, et ex humo, ubi radix ejus est, extrahit et evocat succum, crassiorem pro stipite et ramis, puriorem pro foliis, et purissimum, qui etiam nobilior est, pro fructibus et pro seminibus in illis, et hoc fit per calorem a sole; ibi rami, folia et fructus, tametsi distincta sunt, usque simul et in instanti ex eadem humo alimenta tam diversae puritatis et nobilitatis elimant.

[5] Ex Regno Minerali: --In gremio terrae quibusdam in locis sunt minerae impregnatae auro, argento, cupro et ferro. Ex halitibus in terra reconditis trahit aurum suum elementum, argentum suum, cuprum et ferrum suum, et hoc per quoddam caloris ignoti, distincte, simul ac in instanti.

[6] Quia per comparationes ex naturalibus licet illustrare spiritualia, idea haec illustrationi sint, quomodo ex Verbo in ultimis ejus, qui est sensus lid hauriri, evocari, extrahi et elimari possunt interiora, quae sunt spiritualia et caelestia, per quae homini ecclesiae fit communicatio et conjunctio cum caelis. Comparationes per illa possunt fieri, quoniam omnia quae in tribus regnis Naturae sunt, animali, vegetabili et minerali, correspondent spiritualibus quae in tribus caelis sunt: sicut cibus corporis, cum quo comparatio facta est, correspondet cibo animae, qui est scientia, intelligentia et sapientia; arbor, per quam etiam comparatio facta est, correspondet homini, --arbor ipsi, lignum bono ejus, folia veris ejus, et fructus usibus ejus; similiter aurum, argentum, cuprum et ferrum correspondent bonis et veris, --aurum bono caelesti, argentum vero spirituali, cuprum bono naturali, et ferrum vero naturali; propterea etiam similia per illa in Verbo significantur: et quod mirum est, puriora insunt crassiori, et inde extrahuntur, sicut spiritus animalis et succus nerveus insunt sanguini, ex quo substantiae originariae et fibrae nerveae suas (1)spartas distincte hauriunt et extrahunt; similiter fructus et folia ex crasso humore, qui ex humo per lignum et ejus librum educitur, et sic porro; ita comparative sicut ex sensu litterae Verbi hauriuntur et evocantur sensus puriores, ut dictum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church