Apocalypse Explained (Tansley) n. 1089

Previous Number Next Number See English 

1089. "Habens regnum super reges terrae." --Quod significet dominationem ejus super vera ecclesiae, constat ex (1)significatione "regnum habere," quod sit dominatio, ac dicatur de veris aut de falsis; quod "regnum" sit ecclesia quoad vera aut falsa, videatur [supra] (n. 48, 684 [a], 685): et ex significatione "regum terrae, quod sint vera (de qua [supra]. n. 31, 625, 1034, 1063, 1073): et ex significatione "terrae," quod sit ecclesia (de qua saepius): inde patet quod per "habere regnum super reges terrae" significetur dominatio super vera ecclesiae. Dominatio super vera ecclesiae, est quia summus eorum, qui vocatur papa et pontifex, dictata sua aequalis sanctitatis et similis inspirationis facit cum veris Verbi; tum quod ex doctrina sit, quod liceat ei immutare vera Verbi secundum mutationes status ecclesiae, et sic convertere illa in talia quae sunt media ad dominationem, quae sunt falsa; nam omnia quae spectant dominationem sunt falsa, aut vera falsificata; finis enim eligit media et applicat sibi, et media applicata fini, qui est dominatio super animas hominum, super omnia ecclesiae et super caelum, non possunt esse vera; et si sunt vera, usque finis falsificat illa, sed apud illos qui in dominio sunt.

[2] (Continuatio de Verbo.) Constans veritas est quod nemo possit intelligere Verbum absque doctrina; abduci enim potest in quoscunque errores, in quos ex aliquo amore inclinat, aut ex aliquo principio trahitur; per quod mens ejus fit vaga et incerta, et tandem fit sicut absque vero: at qui legit Verbum ex doctrina, is videt omnia quae illam confirmant, et quoque plura quae latent coram oculis aliorum, nec patitur se abstrahi in aliena; inde fit mens ejus determinata, ut videat certum. Quod Verbum possit trahi ad confirmandum etiam haereses, nisi ex doctrina legatur, est quia sensus litterae ejus ex meris correspondentiis consistit, et illae quoad plurem partem sunt apparentiae veri, et quoad partem genuina Vera, quae non videri nec distingui possunt, nisi doctrina sit lucerna.

[3] At doctrina non aliunde comparanda est quam ex Verbo; et non ab aliis quam qui in illustratione sunt a Domino; in illustratione sunt, qui amant vera quia vera sunt, et faciunt illa suae vitae. Insuper omnia doctrinae confirmanda sunt per sensum litterae Verbi, quia in illo est Divinum Verum in suo pleno, et in sua potentia, et per illum est homo in conjunctione cum Domino, et in consociatione cum angelis. In summa, qui amat verum quia est verum, is potest quasi interrogare Dominum in dubiis fidei, et responsa ab Ipso ferre; sed non alibi quam in Verbo, ex causa, quia Dominus est Verbum.

CAPUT XVIII 1. Et posthaec vidi [alium] angelum descendentem e caelo, habentem potestatem magnam, et terra illustrata est a gloria ejus. 2. Et exclamavit in virtute voce magna, dicens, Cecidit, cecidit Babylon magna, et facta est habitaculum daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae. 3. Quia ex vino irae scortationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa scortati sunt, et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sunt. 4. Et audivi aliam vocem e caelo dicentem, Exite ex illa, popule mi, ne participes fiatis peccatorum ejus, et ne recipiatis ex plagis ejus. 5. Quoniam pertigerunt ejus peccata usque ad caelum, et recordatus est Deus injustitiarum ejus. 6. Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis, et duplicate ei dupla secundum opera ejus, in poculo quo miscuit miscete illi duplum. 7. Quantum glorificavit se ipsam, et deliciata est, tantum date illi cruciatum et luctum, quia in corde suo dicit, Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. 8. Propter hoc in una die venient plagae ejus, mors et luctus et fames, et in igne comburetur, quia fortis Dominus Deus judicans illam. 9. Et deflebunt illam, et plangent super illa reges terrae, qui cum illa scortati sunt et deliciati, quando viderint fumum combustionis ejus;

10. E longinquo stantes propter timorem cruciatus ejus, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, Babylon, urbs illa valida, quia in una hora venit judicium tuum. 11. Et mercatores terrae flebunt et lugebunt super illa, quod merces eorum nemo emat amplius;

12. Merces auri et argenti, et lapidis pretiosi et margaritae, et byssi et purpurae, et serici et coccini, et omne lignum thyinum, et omne vas eburneum et omne vas ex ligno pretioso, et aere et ferro, et marmore;

13. Et cinnamomum et suffimenta, et unguentum et thus, et vinum et oleum, et similam et triticum, et jumenta et oves, et equos et rhedas, et mancipia et animas hominum. 14. Et fructus desiderii animae tuae abiverunt a te, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa. 15. Mercatores horum, qui divites facti ab illa, e longinquo stabunt propter timorem cruciatus ejus, flentes et lugentes;

16. Et dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, circumamicta bysso et purpura et coccino, et inaurata auro, lapide pretioso et margaritis, [B. A. 17.] quia una hora devastatae sunt tantae divitiae. 17. Et omnis gubernator, et omnis super navibus versans, et nautae, et quotquot mare operantur, e longinquo steterunt, 18. Et clamaverunt, videntes fumum combustionis ejus, dicentes, Quae similis urbi isti magnae? 19. Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes et lugentes, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, in qua ditati sunt omnes habentes naves in mari ex pretiositate ejus, quia una hora devastati sunt. 20. Exulta super ea caelum, et sancti apostoli et prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa. 21. Et sustulit unus angelus robustus lapidem quasi molarem magnum, et projecit in mare, dicens, Sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs, et non invenietur amplius. 22. Et vox citharaedorum et musicorum et tibicinum et buccinatorum non audietur in te amplius; et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius;

23. Et lux lucernae non lucebit in te amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quia mercatores tui erant magnates terrae, quia veneficio tuo seductae sunt omnes gentes. 24. Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium occisorum super terra.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church