Apocalypse Explained (Tansley) n. 1092

Previous Number Next Number See English 

1092. "Vidi [alium] angelum descendentem e caelo." --Quod significet Divinum procedens a Domino in caelo et in mundo, constat ex significatione "angeli descendentis e caelo," quod sit Dominus quoad Divinum procedens; per "angelum" enim iri sensu interno non intelligitur angelus, sed vel Dominus, vel aliquid Domini (videatur (supra], n. 130 [d], 302, 593, 910); hic Dominus, quia dicitur quod "haberet potestatem magnam," et quod "terra illustrata esset a gloria ejus," per quae intelligitur Divini Veri potentia ac praesentia nunc in caelo et in mundo, manifestatur enim nunc quod Babylon destructa sit, quae cum destructa est, accedit Divino quod a Domino procedit potentia et lux; cujus rei causa dicetur in sequentibus.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana.) Haec est doctrina de Deo, in universo Christiano orbe recepta, quia ex concilio; sed antequam Doctrina illa sub ventilationem mittitur, arcanum quoddam de statu fidei et amoris hominis in hoc mundo, et postea in altero, in quem post mortem venit, detegetur; nam absque illo detecto homo non scit aliter quam quod unusquisque, qualiscunque ei fides fuerit, possit ex Divina misericordia in caelum intromitti et salvari; unde fides erronea gentis Babylonicae quod caelum homini sit ex beneplacito pontificis, et ex gratia vicariorum ejus.

[3] Arcanum hoc est: quod omnes cogitationes hominis in mundum spiritualem quaquaversum se effundant, vix aliter quam sicut radii lucis ex flamma. Quia mundus spiritualis est caelum et infernum, ac caelum ex innumeris societatibus consistit, similiter infernum, inde cogitationes hominis non possunt non quam in societates se effundere; cogitationes spirituales, quae de Domino sunt, de amore et fide in Ipsum, et de veris et bonis caeli et ecclesiae, in societates caelestes; at cogitationes mere naturales, quae de se sunt, et de mundo, deque amore illorum, et non simul de Deo, in societates infernales.

[4] Quod talis extensio et determinatio omnium cogitationum hominis sit, hactenus latuit, quia latuit quale caelum et quale infernum est, ita quod ex societatibus consistant; consequenter quod extensio cogitationum hominis sit in alium mundum quam in naturalem, in quem etiam est extensio visus oculorum ejus; sed est mundus spiritualis in quem se extendit cogitatio, et est mundus naturalis in quem se extendit visio, quoniam cogitatio mentis est spiritualis et visio oculi est naturalis. Quod extensio omnium cogitationum hominis sit in societates mundi spiritualis, et quod nulla cogitatio absque illa extensione dari queat, ex plurium annorum experientia ita mihi testatum factum est ut cum omni fide id possim asseverare.

[5] Verbo, est homo cum suo capite in mundo spirituali, sicut est cum suo corpore in mundo naturali; per caput hic intelligitur mens ejus quae sunt intellectus. cogitatio, voluntas et amor, et per corpus hic intelligitur sensus ejus, qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus et tactus; et quia homo quoad caput suum, hoc est, quoad mentem est in mundo spirituali, ideo est vel in caelo vel in inferno; et ubi est mens, ibi est totus homo cum capite et corpore, dum fit spiritus; et homo prorsus talis est qualis ei conjunctio est cum societatibus mundi spiritualis; talis angelus qualis ei conjunctio est cum societatibus caeli, et talis diabolus qualis ei conjunctio est cum societatibus inferni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church