Apocalypse Explained (Tansley) n. 1094

Previous Number Next Number See English 

1094. "Et terra illustrata est a gloria ejus." --Quod significet ecclesiam nunc in luce ex influxu et receptione Divini Veri, constat ex significatione "terrae," quod sit ecclesia (de qua saepius); ex significatione "illustrata esse," quod sit in luce esse; et ex significatione "gloriae," cum de Domino, qui ibi per "angelum" intelligitur, quod sit Divinum Verum (de qua [supra], n. (1)33, 288, 345, 874); quod gloria sit Divinum Verum, quia est lux caeli, ex qua omnis sapientia et felicitas angelis, et quoque magnificentia [, videatur supra] (n. 678). Quod dicatur de angelo descendente e caelo quod "haberet potestatem magnam," et quod "terra illustrata sit a gloria ejus," erat quia ultimum judicium factum est super illos qui per "meretricem" seu "Babylonem" intelliguntur; hoc enim intelligitur per angeli verba, "Cecidit, cecidit Babylon,..et facta est habitaculum daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae" (vers. 2):

et cum judicium factum est super illos, tunc Divinum Verum procedens a Domino in suam potentiam et in suam lucem venit; nam quamdiu Babylonici sub caelo tolerati sunt, tunc fuerunt sicut densae et furvae nubes inter caelum et terram, per quas radii lucis e sole intercipiuntur, ac dies infuscatur: causa est, quia Divinum Verum, quod est Verbum, non modo falsificaverunt, sed etiam rejecerunt, et insuper Divinam potestatem Domini per translationem in se annihilarunt; talia et plura alia apud illos, quamdiu habitationes sibi facere sub caelis concessum fuit, fuerunt sicut furvae nubes inter caelum et terram, per quas Divinum Verum non potuit transmitti, ac illustrare aliquem hominem ecclesiae; sed ut primum illi abacti sunt, et conjecti in infernum, tunc accessit Divino Vero, quod ex Domino ut Sole processit, potentia et lux, usque adeo ut Dominus non modo fortius ducere et clarius illustrare posset spiritus qui sub caelis sunt, sed etiam homines in ecclesia. Haec causa fuit quod sensus Verbi spiritualis non prius revelatus sit, ac status caeli et inferni manifestatus, quam postquam ultimum judicium peractum est; nam si prius, non fuisset Divino Vero potentia et lux.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana.) Quoniam homo, dum nascitur, non in aliqua societate est, neque caelesti neque infernali, est enim absque cogitatione, et tamen nascitur ad vitam aeternam, sequitur quod successu temporis vel aperiat sibi caelum, vel aperiat sibi infernum, ac intret in societates, et fiat incola vel caeli vel inferni, dum etiam est mundi. Quod homo fiat ibi incola, est quia in mundo spirituali est ipsa habitatio ejus, ac ut dicitur, patria ejus, nam ibi victurus est in aeternum, postquam aliquot annos vixerat in mundo naturali. Ex his concludi potest quam necessarium homini est scire quid apud illum aperit caelum et illum introducit in societates ejus, tum quid apud illum aperit infernum et introducit illum in societates ejus; hoc dicetur in appendicibus ad articulos sequentes; hic solum, quod homo se immittat in societates caeli plures et plures successive secundum incrementa sapientiae, ac in interiores et interiores successive secundum incrementa amoris boni; tum quantum ei aperitur caelum, tantum ei claudatur infernum: verum ipse homo sibi aperit infernum, Dominus autem homini aperit caelum. caelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church