1097. "Dicens, Cecidit, cecidit Babylon magna." --Quod significet quod ultimum judicium factum sit super illos qui sancta caeli et ecclesiae profanaverunt, per assumptam dominationem super illa, constat ex significatione "Cecidit, cecidit," quod sit interitus et exitium, ita ultimum judicium, nam per ultimum judicium fit interitus et exitium, conjiciuntur enim tunc in infernum; et ex significatione "Babylonis," quod sint qui profanarunt sancta caeli et ecclesiae per dominationem assumptam super illa; per "Babylonem" enim simile intelligitur quod per "meretricem sedentem super bestia coccinea," et simile quod per "matrem scortationum et abominationum terrae," in praecedente capite, per quam intelliguntur illi qui sancta ecclesiae profanaverunt; de quibus, et de profanatione ab illis, in eo capite actum est.
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana.) Cogitatio de Deo uno aperit homini caelum, quia non est nisi quam unus Deus; vicissim cogitatio de pluribus diis claudit caelum, quoniam idea plurium deorum destruit ideam unius Dei. Cogitatio de vero Deo aperit caelum, nam ex vero Deo est caelum et omne ejus; vicissim cogitatio de falso Deo claudit caelum, nam alius Deus quam verus non agnoscitur in caelo. Cogitatio de Deo Creatore, Redemptore et Illustratore aperit caelum, nam hoc Trinum est unius et veri Dei; tum cogitatio de Deo infinito, aeterno, increato, omnipotente, omnipraesente et omnisciente aperit caelum, nam haec sunt attributa essentiae unius et veri Dei; vicissim cogitatio de homine vivo ut Deo, de homine mortuo ut Deo, et de idolo ut Deo, claudit caelum, quia illi non sunt omniscii, omnipraesentes, omnipotentes, increati, aeterni et infiniti, nec ab illis fuit creatio, redemptio, (1)nec est illustratio.
[3] Sola cogitatio de Deo ut Homine, in quo Trinum Divinum est, nempe, quod vocatur Pater, Filius et Spiritus sanctus, aperit caelum; vicissim cogitatio de Deo ut non Homine, quae apparenter sistitur ut nubecula, vel sicut Natura in suis minimis, claudit caelum, nam Deus est Homo, sicut universum caelum angelicum in suo complexu est Homo, ac omnis angelus et omnis spiritus inde est homo. Ideo sola cogitatio de Domino, quod sit Deus universi, aperit caelum; nam dicit Dominus, "Pater....dedit omnia in manum" Filii (Joh. iii. 35);
Pater dedit Filio "potestatem omnis carnis" (Joh. xvii. 2);
"Omnia mea tradita sunt a Patre" (Matth. xi. 27);
"Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra" (Matth. xxviii. (2)18).
[4] Ex his patet quod homo absque idea Dei, qualis est in caelo, non possit salvari: idea Dei in caelo est Dominus; nam angeli caeli in Domino sunt, et Dominus in illis; quare cogitare de alio Deo quam de Domino, illis impossibile est (vide Joh. xiv. 20, 21). Sit venia quod addam: --Idea de Deo ut Homine est insita e caelo omni genti in universo terrarum orbe; at, quod lamentor, deperdita in Christiano: causae dicentur infra.@$