1099. "Et custodia omnis spiritus immundi." --Quod significet ubi non nisi quam mala ex adulteratis bonis Verbi, constat ex significatione "custodiae," quod sit ubi illi qui per "Babylonem" intelliguntur; (per "custodiam" hic simile intelligitur quod per "habitaculum" supra;) et ex significatione "spirituum immundorum," quod sint qui in malis ex adulteratione boni sunt, ita abstracte ipsa mala quae sunt adulterata bona. Bona adulterata dicuntur quae applicata sunt malis; sicut bona amoris in Dominum applicata amoribus sui, et bona amoris erga proximum applicata amoribus mundi: amor in Dominum et amor erga proximum sunt amores puri et sancti; at amores sui et mundi, quales sunt illorum qui dominationem Domini super caelum et ecclesiam sibi vindicaverunt, sunt amores impuri et profani; quare amores sanctos convertere in amores profanos, est adulterare bona Verbi, imprimis cum profana sua vocant sancta, et mala sua vocant bona: qui tales fuerunt in mundo, illi fiunt spiritus immundi post mortem; ac infernum eorum intelligitur per "custodiam spiritus immundi."
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana.) Dictum est quod sit homini cogitatio ex luce, et quod sit cogitatio ex amore, et quod cogitatio ex luce faciat praesentiam hominis in caelo, sed cogitatio ex amore faciat conjunctionem hominis cum caelo; causa est, quia amor est conjunctio spiritualis: inde est, quod cum cogitatio lucis hominis fit cogitatio amoris ejus, introducatur homo in caelum, sicut in nuptias; et quantum amor in cogitatione lucis primas agit, aut cogitationem illam ducit, tantum homo intrat caelum, sicut sponsa thalamum, et nubit; in Verbo enim vocatur Dominus "Sponsus" et "Maritus," ac caelum et ecclesia "Sponsa" et "Uxor:" per "nubere" intelligitur conjungi caelo in quadam ejus societate; et ei tantum conjungitur quantum intelligentiam et sapientiam ex Domino per Verbum in mundo sibi comparaverat, ita quantum per Divina vera didicit cogitare quod Deus sit, et quod Dominus sit ille Deus; qui autem ex paucis veris, ita ex pauca intelligentia, is dum cogitat ex amore, conjungitur quidem caelo, sed in ulterioribus ejus.
[3] Per amorem intelligitur amor in Dominum, et per amare Dominum non intelligitur amare Dominum ut Personam; per hunc solum amorem non conjungitur homo caelo, sed per amorem Divini Boni ac Divini Veri, quae sunt Dominus in caelo et in ecclesia; et duo illa non amantur per scire illa, cogitare illa, intelligere illa, et loqui illa, sed per velle et facere illa propterea quia mandata sunt a Domino, et inde quia usus sunt. Nihil prius est plenum quam cum factum est; ac factum est finis, et finis propter quem est amor; quare ex amore volendi et faciendi aliquid existit amor sciendi, cogitandi, intelligendi illud. Dic mihi, cur vis aliquid scire et intelligere, nisi propter finem quem amas? Finis quae amatur est factum. Si dicis propter fidem, est fides sola seu mere cogitativa absque fide actuali, quae est factum, non ens. Maxime falleris si putas te credere in Deum, et non (1)facis quae Dei sunt; nam docet Dominus apud Johannem, "Qui habet praecepta mea et facit illa, ille est qui amat Me,....et mansionem apud illum "faciam;" qui vero non amat Me, verba mea non servat" (xiv. 21, [23,] |2|4). Verbo, amare et facere unum sunt; quare ubi in Verbo dicitur "amare," intelligitur facere; et ubi dicitur "facere," etiam intelligitur amare: nam quod amo hoc facio.