1102. [Vers. 3.] "Quia ex vino [irae] scortationis ejus biberunt omnes gentes." --Quod significet adulterationem omnium boni caeli et ecclesiae per dira falsa mali, constat ex illis quae supra (n. 881) explicata sunt, ubi similia verba; ibi quod "potaverit omnes gentes," hic quod "biberint omnes gentes." (Continuatio de Fide Athanasiana.) Nunc ad doctrinam Trinitatis, quae ab Athanasio conscripta est, et a Concilio in Nicaea confirmata; haec talis est ut, dum perlecta est, relinquat ideam claram quod tres Personae sint, et inde quod tres Dii unanimes sint; at ideam obscuram quod Deus unus sit: cum tamen, ut supra dictum est, idea cogitationis de uno Deo primario aperiat homini caelum, et vicissim idea trium Deorum claudat caelum. Quod doctrina illa Athanasiana, dum perlecta est, relinquat ideam claram quod tres Personae sint, et inde quod tres Dii unanimes sint, et quod Trinum unanimum faciat cogitationem quod unus Deus sit, consulat se quisque, num aliud cogitet. Dicitur enim in Fide Athanasiana apertis Verbis, "..Est una Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti......Pater est increatus, ....infinitus, ....aeternus, ....omnipotens, ....Deus, ....Dominus;" Similiter est Filius, et similiter Spiritus Sanctus: tum, "Pater a nullo factus et creatus est,....Filius...a Patre....natus est; Et Spiritus Sanctus" ab utroque "procedens. Ita est unus Pater,....unus Filius,....et unus Spiritus Sanctus....; Et in hac Trinitate....sunt omnes tres Personae..simul aeternae, et sunt prorsus aequales." Ex his nemo aliud cogitare potest quam quod tres Dii sint; nec aliud potuit ipse Athanasius, et quoque Concilium Nicaenum; ut patet ex his verbis Doctrinae insertis, "..Sicut ex Christiana veritate obligati sumus agnoscere unamquamque Personam per Se esse Deum ac Dominum, Usque non possumus ex Christiana fide nominare tres Deos et tres Dominos;" quod non aliter intelligi potest quam quod liceat agnoscere tres Deos et Dominos, sed non nominare; aut quod liceat cogitare tres Deos et Dominos, sed non dicere.