1107. "Exite ex illa, popule mi." --Quod significet ut relinquant illos, et non cum illis communicent, constat ex significatione "exire ex Babylone" quod sit relinquere illos qui per "Babylonem" intelliguntur, tum ut non communicent cum illis; et ex significatione "popule mi," quod sint qui in veris sunt, et per vera in bono vitae; (quod "populus" significet illos qui in veris ex bono sunt, videatur [supra,] n. 175 [b], 331, 625:) haec sunt exhortationis, quae per "vocem e caelo" intelligitur. Quod exhortatio sit ut relinquant illos, utque non communicent cum illis, est quia commercium cum illis est periculosum, imprimis in mundo spirituali, ubi similiter ut in mundo naturali emissarios ablegant, qui variis modis persuadent et promissis allectant ut ad religiosum illorum accedant; nam sicut homo facit in mundo, ita etiam facit post excessum e mundo; amor enim regnans apud unumquemvis remanet, et amor illorum est in religiosum suum perducere universum mundum, et hoc ex fine ut limites imperii sui dilatent propter infernale jucundum amoris sui, et infernale jucundum amoris mundi; propter illa jucunda etiam circumvagatur diabolus, ut dicitur, et seducit, ut quoque constare potest ex illis quae de tentatione Domini a diabolo apud Evangelistas memoratur; ubi amor sui, in quo est, describitur per quod vellet adorari, et amor mundi per quod e monte ostenderit omnia mundi sicut sua: quoniam similis amor manet unumquemvis post mortem, ideo etiam gens Babylonica dum in mundum spiritualem venit, tunc illi qui imperia exercuerunt ex jucundo amorum illorum, addiscunt artes in mundo naturali ignotas, et per illas fascinant homines spiritus, et in partes suas etiam invitos trahunt; quare nunc, postquam ultimum judicium super illos peractum est, illis severe interdictum est emittere aliquos in societates ubi Reformati sunt, neque ad Gentes, et dum emittunt investigantur et puniuntur. Quia hic agitur de statu illorum post ultimum judicium, imprimis de statu illorum in mundo spirituali, ideo illa quae hic et in sequentibus de Babylone dicuntur, sunt intelligenda esse dicta principaliter pro illis; nam quod Babylonem in mundo naturali, seu in orbe nostrae telluris, concernit, illi qui per "Babylonem" intelliguntur, non in simili statu sunt tum illis qui in mundo spirituali, sed usque etiam exhortatio est ad illos, ut sibi ab illis caveant.
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana.) Nunc ad concordantiam omnium Doctrinae Athanasianae cum hac veritate, quod Deus unus sit et essentia et persona, in quo trinum; quae concordantia ut instituatur et videatur, velim ordine progredi. Doctrina Athanasiana primum ita docet, "Fides Catholica haec est: Quod colamus unus Deum in trinitate, et trinitatem in unitate; Non commiscendo Personas, nec separando essentiam." Cum pro tribus personis una Persona, in qua trinum, intelligitur, tunc haec in se veritas sunt, et clara idea percipiuntur ita, Fides Christiana haec est: Quod colamus unum Deum, in quo trinum est, ac trinum in uno Deo: et quod Deus, in quo trinum est, sit una Persona, ac quod trinum in Deo sit una essentia: ita est unus Deus in trinitate, ac trinitas in unitate, Nec commiscentur personae, nec separatur essentia: quod non commisceantur personae, nec separetur essentia, ex nunc sequentibus clarius patebit. Doctrina Athanasiana ulterius docet, "Quoniam est una persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; Sed Divinitas Patris, Filii, et Spiritus Sancti, est una eadem, et gloria aequalis..." Cum pro tribus personis una Persona, in qua trinum est, intelligitur, tunc etiam haec in se veritas sunt, et clara idea percipiuntur ita, Trinum in Domino, ut in una Persona, est Divinum quod Pater vocatur, Divinum Humanum quod Filius, et Divinum procedens quod Spiritus sanctus, Sed Divinitas seu Divina essentia trium est una, gloria aequalis. Porro, "Qualis est Pater talis est Filius, et talis est Spiritus Sanctus." Haec tunc appercipiuntur ita, Quale est Divinum quod Pater vocatur, tale est Divinum quod Filius, et tale est Divinum quod Spiritus Sanctus.
[3] Adhuc, "Pater est increatus, Filius est increatus, et Spiritus Sanctus est increatus; Pater est infinitus, Filius est infinitus, et Spiritus Sanctus est infinitus; Pater est aeternus, Filius est aeternus, Spiritus Sanctus est aeternus: Attamen non sunt tres aeterni, sed unus aeternus; Et non sunt tres infiniti sed unus infinitus; neque tres increati sed unus increatus: Sicut Pater est omnipotens, ita Filius est omnipotens, et Spiritus Sanctus est omnipotens: Et tamen non sunt tres omnipotentes, sed unus omnipotens." Cum pro tribus personis una Persona, in qua trinum, intelligitur, tunc etiam haec in se veritas sunt, et clara idea percipiuntur ita, Sicut Divinum in Domino quod Pater vocatur est increatum, infinitum, omnipotens, Ita Divinum Humanum quod Filius vocatur est increatum, infinitum, omnipotens, Ac ita Divinum quod Spiritus Sanctus vocatur est increatum, infinitum et omnipotens, Sed tria haec unum sunt: Quia Dominus est Deus unus et essentia et persona, in qua trinum est. In Doctrina Athanasiana etiam haec sequuntur, "Sicut Pater est Deus, ita Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus: Usque tamen non sunt tres Dii, sed unus Deus. Quamvis Pater est Dominus, Filius est Dominus, et Spiritus Sanctus est Dominus, Usque tamen non sunt tres Domini, sed unus Dominus." Cum pro tribus personis una Persona, in qua trinum est, intelligitur, tunc haec clara idea percipiuntur ita, Quod Dominus ex suo Divino quod Pater vocatur, ex suo Divino Humano quod Filius, et ex suo Divino procedente quod Spiritus sanctus, sit Deus unus et Dominus unus, Quoniam tria Divina a nomine Patris, Filii et Spiritus sancti vocata, sunt in Domino, Unum essentia et persona.
[4] Porro, "Quoniam sicut ex Christiana veritate obligati sumus agnoscere unamquamque personam per Se esse Deum et Dominum, Tamen usque per Catholicam religionem prohibiti sumus dicere esse tres Deos aut tres Dominos." (Alibi ita, "Sicut debemus ex Christiana veritate agnoscere quamlibet personam pro Deo aut Domino, Ita non possumus in Christiana fide nominare tres Deos aut tres Dominos.") Haec quia non aliter possunt intelligi, quam quod ex Christiana veritate non possimus nisi quam agnoscere et cogitare tres Deos et tres Dominos, sed quod usque non liceat ex Christiana fide et religione dicere et nominare tres Deos aut tres Dominos, (sicut etiam fit, nam plerique cogitant tres Deos qui unanimes sunt, et inde illos vocant trinum unanimum, sed usque tenentur dicere unum Deum,) verum cum non tres personae sunt, sed una Persona est, tunc pro illis verbis, quae ex Doctrina Athanasiana eximenda sunt, dicentur haec, Cum in Domino agnoscimus trinum, Tunc ex veritate est, et sic ex fide et religione Christiana, quod agnoscamus tam ore quam corde Unum Deum et unum Dominum: si enim liceret agnoscere et cogitare tres, liceret etiam credere tres; nam credere seu fides est cogitationis et agnitionis, et inde loquelae, et non loquelae separatae.
[5] Postea sequuntur haec, "Pater a nullo factus est, neque creatus, neque natus; Filius..a solo Patre, non factus, nec creatus, sed natus; Spiritus Sanctus est ex Patre et ex Filio, non factus, nec creatus, nec natus, sed procedens. Ita est unus Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti." Haec prorsus cum veritate concordant, modo pro Patre intelligatur Divinum Domini quod Pater vocatur, pro Filio Divinum Humanum Ipsius, et pro Spiritu Sancto Divinum procedens Ipsius; nam ex Divino quod Pater vocatur natum est Divinum Humanum quod vocatur Filius, et ex utroque procedit Divinum quod vocatur Spiritus sanctus: sed de Divino Humano nato ex Patre, infra in specie dicetur. Ex his nunc patet, quod Doctrina Athanasiana concordet cum illa veritates, quod Deus unus sit tam Essentia quam Persona, modo pro tribus personis intelligatur una Persona in qua trinum est, quod vocatur Pater, Filius et Spiritus sanctus. In sequente articulo similis concordantia instituetur de unitate Personae in Domino.