Apocalypse Explained (Tansley) n. 1114

Previous Number Next Number See English 

1114. [Vers. 6.] "Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis." --Quod significet poenam infernalem malefactis illorum correspondentem, constat ex significatione "reddere alicui sicut ille reddidit," seu fecit, quod sit retribuere secundum jus talionis, ita reddere poenam malefactis correspondentem: sed quia haec dicta sunt ad illos qui secundum exhortationem exiverunt ex Babylone, hoc est, qui relinquerunt id religiosum, et qui sibi cavent ab illo, et hi non illos puniunt, sunt enim in charitate et inde non in vindicta, ideo per illa verba significatur poena infernalis malefactis correspondens; quod hoc dicatur de illis, quod "illi redderent," sicut etiam in sequentibus, quod "duplicarent ei dupla secundum opera, et miscerent ei duplum in poculo quo miscuit," est secundum stylum Verbi in sensu litterae ejus, qui est secundum apparentias, nempe quod vindicaturi sint injustitias sibi factas; sicut etiam in eodem sensu tribuitur Ipsi Domino quod irascatur et puniat, et sic quod ex vindicta agat; cum tamen ira et vindicta non dantur in Domino, consequenter non apud illos qui a Domino ducuntur et vivunt.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quidam in Christiano orbe ideam Dei sibi comparaverunt sicut de universo, quidam sicut de Natura in intimis, quidam sicut de nube in quodam spatio aetheris, quidam sicut de jubare lucis, et quidam non aliquam, ac pauci ideam de Deo ut de Homine; cum tamen Deus est Homo. Quod Christiani tales ideas Dei sibi comparaverint, sunt plures causae. Prima est, quia ex doctrina sua credunt tres personas Divinas inter se distinctas, Patrem ut Deum invisibilem, Dominum etiam, sed quoad Humanum suum non Deum. Secunda est, quod credant Deum esse spiritum, et de spiritu cogitant sicut de vento, aut de aere aut de aethere, cum tamen omnis spiritus est homo. Tertia est, quod Christianus ex sua fide sola et non vita factus sit mundanus, et ex amore sui corporeus; et homo mundanus et corporeus non videt Deum nisi ex spatio, ita Deum ut omne intimum in universo, aut in Natura, proinde ut extensum, cum tamen Deus ex spatio non videndus est, non enim est spatium in mundo spirituali; spatium ibi est apparentia ex simili.

[3] Deum similiter videt omnis sensualis homo, quia is cogitat parum supra loquelam, et cogitatio loquelae secum dicit, "Quod oculus videt et manus tangit, hoc scio quod sit," ac reliqua dissipat quasi sint modo dici. Hae sunt causae quod in Christiano orbe non sit idea de Deo ut Homine. Quod non sit, immo quod repugnet, explora te, cogita modo Divinum Humanum, et scies; cum tamen Humanum Domini est Divinum. Verum illae ideae Dei non ita sunt simplicium, sed intelligentium; nam horum multos fastus propriae intelligentiae occaecavit, et inde scientia infatuavit, secundum Domini verba (Matth. xi. 25; cap. xiii. 13-15). Sed sciant quod omnes qui vident Deum ut Hominem, videant Ipsum a Domino, reliqui a semet; et qui a semet, non vident.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church