Apocalypse Explained (Tansley) n. 1122

Previous Number Next Number See English 

1122. "Et luctum non videbo." --Quod significet quod nusquam desolatio illis et perituri sint, constat ex significatione "luctum non videre," cum de "vidua" per quam significatur tutela, quod sit desolari et perire; "luctus" hic spectat dominium, quod hoc non finem habiturum sit. Talia etiam Babylonici corde dicunt, quia se omni arte muniverant, non modo per id quod per jucunda amorum terrestrium et mundanorum se insinuaverint, et continue insinuent, imprimis apud principes terrae, et per illa captent animas, et sic interius se conjungant illis; sed etiam per id, quod terreant per horrenda in purgatorio si non caecam fidem praestent, tum per judicium inquisitorium, si contra dominium illorum quis loquatur; et insuper per confessiones, quas extorquent, per quas occulta investigant; et insuper per multiplicationem monasteriorum, ex qua crescunt in exercitus, ex quibus undiquaque emittunt custodes et ad muros et ad portas. At hae tutelae sunt illis qui in terra, sed non sunt aliquae illis in mundo spirituali; ibi amplius non alicui est refugium, sicut illis fuerat ante ultimum judicium: nam cum illuc post mortem veniunt, statim separantur, et illi qui dominia ex amore sui exercuerunt, in infernum conjiciuntur; reliqui amandantur in societates; ita Babylon hodie desolata est et periit.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Apparet homini sicut vivat ex se, sed est fallacia; nam si non foret fallacia, potuisset homo amare Deum a se, et sapere a se. Quod appareat sicut vita sit in homine, est quia influit a Domino in intima ejus, quae remota sunt a visu cogitationis ejus, et sic a perceptione: tum quia causa principalis quae est vita, et causa instrumentalis quae est recipiens vitae, simul unam causam agunt, et hoc sentitur in causa instrumentali, quae est recipiens, ita in homine sicut in illo; hoc fit prorsus sicut sentitur lux in oculo ex qua visus, sonus in aure ex quo auditus, partes in aere volatiles in nare ex quibus olfactus, ac partes volubiles cibariorum super lingua ex quibus gustus; cum tamen oculi, aures, nares et lingua sunt substantiae organizatae recipientes, ita causae instrumentales, ac lux, sonus, partes volantes in aere, et partes volventes se super lingua, sunt causae principales, quae simul unam causam agunt; principale dicitur quod agit, et instrumentale quod patitur se agi: qui altius rimatur, potest scire quod homo quoad omnia et singula ejus sit organum vitae, et id quod producit sensum et perceptionem influat ab extra, et quod ipsa vita faciat ut homo sentiat et percipiat sicut a se. Quod appareat sicut vita sit in homine, est etiam causa, quia Divinus Amor talis est ut quod suum est velit esse hominis, sed usque docet quod non sit hominis. Vult etiam Dominus ut homo cogitet et velit ac inde loquatur et faciat sicut a se, sed ut usque agnoscat quod non sit a se; aliter homo reformari nequit (de qua re videatur supra. n. 971, 973).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church