Apocalypse Explained (Tansley) n. 1156

Previous Number Next Number See English 

1156. "Et mancipia et animas hominum." --Quod significet cultum ex veris et bonis quae ex origine naturali sunt, profanatum, constat ex significatione "mancipiorum," quod sint vera scientifica, quae ex naturali homine sunt (de qua sequitur); et ex significatione "animarum hominis," quod sint bona veris illis correspondentia, quae in genere sunt affectiones sciendi; per "animas hominum" enim hic intelliguntur qui venditi sunt in servos, ita servitia; haec quoque vocantur "animae hominum" apud Ezechielem, "Javan, Thubal et Meschech mercatores tui; cum anima hominis et cum vasis aeris dederunt negotiationem tuam" (xxvii. 13):

haec de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni; et per "animam hominis" intelliguntur servi, qui venditi sunt, ita mancipia; et quia etiam dicitur "cum vasis aeris," per "animam hominis" in sensu spirituali significantur scientifica inservientia, et similia per "vasa aeris." Homo venditus etiam vocatur "anima" apud Mosen, "Si quis furatus sit animam de fratribus,...et quaestum fecerit ex eo, dum vendiderit eum, occidetur" (Deutr. xxiv. 7):

quod "mancipium" significet verum scientificum, est quia scientifica naturalis hominis famulantur et serviunt rationali homini ad cogitandum; inde est quod illa in Verbo significentur per "ministeria," "famulitia," "servitia" et "mancipia," et hic etiam per "animas hominum." Hic ut supra intelligitur cultus ex veris et bonis a Babylone profanatus.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Omnes illi qui miracula et visiones volunt, sunt similes Filiis Israelis, qui postquam tot prodigia in Aegypto, ad Mare Suph, et super Monte Sinai viderunt, usque post mensem dierum recesserunt a cultu Jehovae, et coluerunt vitulum aureum (Exod. xxxii.). Sunt etiam similes Diviti in inferno, qui dixit Abrahamo, Si quis ex mortuis abiret ad fratres suos, paenitentiam agerent; cui respondit Abraham, "Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos;....si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur" (Luc. xvi. 29-31);

et sunt sicut Thomas, qui dixit se non crediturum nisi videret; cui Dominus dixit, Beati qui credunt et non vident (Joh. xx. [25,] 29):

qui "credunt et non vident," sunt qui signa non volunt, sed vera ex Verbo, ita Mosen et Prophetas, et illis credunt; hi sunt interni homines et fiunt spirituales, illi autem externi et manent sensuales: hi dum miracula vident, et per illa solum credunt, dum credunt non absimiles sunt mulieri venustae, quae intus letali morbo infecta est, ex quo brevi moritur; et quoque sunt similes pomis cute pulchris sed carne corruptis; aut similes nucibus Avellanis, in quibus latet vermis. Insuper notum est, Quod nemo possit cogi ad amandum et ad credendum, sed quod amor et fides radicanda sint intus in homine; consequenter nemo potest adduci ad amandum Deum et ad credendum in Ipsum per miracula et visiones, quia cogunt: qui enim non credit ex miraculis in Verbo, quomodo credet ex miraculis extra Verbum?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church