1160. "Et amplius non invenies illa." --Quod significet deperdita in aeternum, constat ex significatione "non invenire illa," nempe pinguia et splendida, per quae significantur bona et inde fausta, ac vera et inde magnifica, quod sit quod deperdita sint in aeternum; nam quae non inveniuntur amplius, illa in aeternum perdita sunt.
[2] (Continuatio.) Supradictae profanationis genus intelligitur per haec apud Matthaeum, "Quando immundus spiritus exit ex homine, perambulat arentia loca, quaerens requiem, sed non invenit; tunc dicit, Revertar ad domum unde exivi; dum pervenit et invenit illam vacuam, et scopis purgatam, et ornatam sibi, tunc abit, et adjungit sibi septem alios spiritus pejores se ipso, et ingressi habitant ibi; atque fiunt posteriora hominis..pejora primis" (xii. 43-45):
describitur ibi conversio hominis per exitum spiritus immundi ab illo, ac reversio ad mala et inde profanatio per reditum cum septem spiritibus illo pejoribus.
[3] Pariter per haec apud Johannem, Jesus dixit ad sanatum in lacu Bethesda, "Vide sanus factus es; ne amplius pecca, ne pejus tibi fiat" (v. 14):
et per haec apud eundem, "Occaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut non videant oculis et intelligant corde, et convertant se et sanem illos" (xii. (1)40):
"ne se convertant et sanentur," significat ne fiant profani; ita fuisset cum Judaeis (Matth. xii. 45); quapropter illis prohibitum fuit comedere pinguedinem et sanguinem (Levit. iii. 17; cap, vii. 23, 25), per quod significabatur profanatio sancti ab illis quia tales. Dominus etiam per Divinam suam providentiam quam maxime cavet ne hoc profanationis genus existat; et ne existat, separat sancta a non sanctis apud hominem, et sancta reponit in interioribus mentis ejus, et levat illa ad Se; non sancta autem in exterioribus, et vertit illa ad mundum; inde sancta a non sanctis possunt separari, et sic homo salvari: hoc non fieri potest dum bona et mala commixta sunt. Quod illi habituri sint coronam vitae, qui manent in fide et amore usque ad mortem, docet Dominus in Apocalypsi (cap. (2)ii. 10, 26).