Apocalypse Explained (Tansley) n. 1176

Previous Number Next Number See English 

1176. "Dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, in qua ditati sunt omnes habentes naves in mari ex pretiositate ejus." --Quod significet lamentationem super doctrinam et religiosum, ex quibus lucrati sunt omnes qui per ratiocinia ex naturali homine confirmaverunt illa, constat ex significatione "Vae, vae," quod sit lamentatio (de qua [supra], n. 1165); ex significatione "urbis magnae," quod sit doctrina, et religiosum (de qua [supra], n 1134); ex significatione "ditari ex pretiositate ejus," quod sit lucrari per illa; et ex significatione "habere naves in mari," quod sit per ratiocinia ex naturali homine confirmare illa; per "habentes naves in mari" significantur similia quae simul per "gubernatorem, omnem super navibus versantem, nautas, et mare operantes," supra, vers. 17; per quos quod significentur omnes qui in sapientia, in intelligentia et in scientia se crediderunt esse, ac falsa doctrinae et religiosi istius per ratiocinia ex naturali homine confirmaverunt, videatur supra (n. 1170).

[2] (Continuatio.) Quoniam providentia Divina in affectiones, quae sunt amoris et inde voluntatis hominis, agit, ac ducit illum in sua affectione, et ex illa in vicinam et affinem aliam per liberum, et sic imperceptibiliter ut homo ne hilum sciat quomodo agit, immo ut vix sciat quod Divina providentia sit, --exinde est quod plures illam negent, et contra illam se confirment; quod fit ex variis, quae contingunt et existunt: ut quod malis succedant artes et doli; quod regnet impietas; quod infernum sit; quod occaecatio intellectus sit in spiritualibus, et quod inde tot haereses sint, et quod quaelibet ex uno capite auspicata effundat se in coetus et nationes, ac maneat, ut Papismus, Lutheranismus, Calvinismus, Melanchthonismus, Moravianismus, Arianismus, Sociniarismus, Quaquerismus, Enthusiasmus, immo Judaismus, et quoque in illis Naturalismus et Atheismus; et extra Europam per plura regna Mahumedismus, ut et Gentilismus, in quo sunt varii cultus, et alicubi nulli.

[3] Omnes, qui de his non ex Divina veritate cogitant, corde suo dicunt quod non Divina providentia sit; et qui haerent, affirmant quod sit, sed modo universalis; hi et illi, cum audiunt quod Divina providentia sit in singularissimis vitae hominum, tunc vel non attendunt, vel attendunt; qui non attendunt, illi rejiciunt id post tergum, et abeunt; qui vero attendunt, illi sunt sicut qui abeunt, et tamen reflectunt faciem, et modo spectant num sit aliquid; et cum vident, secum inquiunt, Ita dicitur; quidam etiam ex his affirmant ore et non corde. Nunc quia interest ut caecitas ex ignorantia, aut caligo ex absentia lucis orta, discutiatur, dabitur videre, (1.) Quod Dominus neminem immediate doceat, sed mediate per illa quae apud hominem sunt ex auditu et visu. (2.) Et tamen quod Dominus provideat ut homo per illa quae inde suae religionis facit, possit reformari et salvari, (3.) Et quod provideat omni genti universale medium salutis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church